- GLIRES
- GLIRESvett. Romanorum conviviis admissi. Amm. Marcell. l. 28. c. 4. Ponuntur etiam in conviviis trutinae, ut adpositi pisces et volucres ponderentur et glires.Imo in delitiis fuêre, adeo ut his saginandis gliraria sint instituta, quorum formam et fabricam praescribit Varro de Re Rust. l. 3. c. 15. Donec lege Censoriâ mensis adempti sunt, quomodo conchylia, aut ex alio orbe convectae aves. Plin. l. 36. c. 1. Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor: exstant Censoriae Leges, glandia in cenis gliresque et alia dictu minora apponi vetantes. Vide eundem l. 8. c. 37. et Casaub. ad Heliogabal. Lamprid. Iidem vero et suppliciis adhibiti leguntur. Solebant enim Vett. nudo torquendorum pectori mures aut glires imponere, ac postea pelvi integere: Inde ignem super impositu m non ferentes, pectus hi lancinare incepêrunt. Quod cruciatus genus tangere Arnob. videtur adv. Gentes l. 2. Pauperies alias (animas) alias ut mendicitas premeret, informorum aliae paterentur laniatus musculorum. Uti forma, deforma et formida, Antiquis designasse, quod nobis calida; adeoque informa, augendi significatione, valde calida, notat G. Stewechius in Electis. Ceterum glirem ἕλειον μῦν appellarunt Graeci, quasi arboreum murem. Nam in silvis degit et inter arbores semper oberrat, inque iisdem sedes et cubilia habet, quum perpetuo dormit. Mart. l. 3. Epigr. 58. cuius Epigraphe de villa Faustini ad Faustum v. 34.Fert ille ceris cana cum suis mellaMetamque lactis: Sassinate de silvaSomniculosos ille porrigit glires.Μυοξὸν eundem dixêre, (unde voxum hodie vel voxosum corrupte appellitant Galli) item μῦν δενδρί την et δενδροβάτην: qui somno illo hiberno mire pinguecit etc. Salmas. ad Solin. p. 1009. et 1010.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.